ORATIONES

Conchiglia hortatur ut orationes peragantur lingua Latina,
quae est lingua publica Ecclesiae Catholicae Apostolicae Romanae, UT DOCET PAPA BENEDICTUS XVI.


* * *

ORATIO DOMINICA - PATER NOSTER
Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum, advéniat regnum tuum, fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris, et ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen.

SALUTATIO ANGELICA - AVE MARIA
Ave, María, grátia plena,
Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Iesus.
Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostr
æ. Amen.

DOXOLOGIA MINOR - GLORIA
Gloria Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper et in sæcula sæculórum. Amen.

ORATIO AD SANCTUM MICHAELEM
Sancte Mìchaël Archàngele, defènde nos in proèlio, contra nequìtiam et insìdias diàboli, esto praesìdium. Ìmperet illi Deus, sùpplices deprecàmur. Tùque, prìnceps milìtiae caelèstis, Sàtanam aliòsque spìritus malìgnos qui ad perditiònem animàrum pervagàntur in mundo, divìna virtùte, in Infèrnum detrùde. Amen.


ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM
Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commíssum pietáte supérna,
illúmina, custódi, rege et gubérna. Amen.

REQUIEM ÆTERNAM
Réquiem æternam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis. Requiéscant in pace. Amen.

SALVE REGINA
Salve, Regína, mater misericórdiæ, vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules fílii Hevæ.
Ad te suspirámus, geméntes et flentes in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte;
et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

AVE IOSEPH
Ave Ioseph, grátia plenus, Dóminus tecum; benedíctus tu in homínibus,
et benedíctus fructus ventris Mari
æ, Iesus. Sancte Ioseph, ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostr
æ. Amen.

CREDO
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terrae, visibílium ómnium, et invisibílium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula.
Deum de Deo, Lumen de Lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de cælis.              
(
Genuflessione )
Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine: et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Pilato passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mórtuos: cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem: qui ex Patre, Filióque procédit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas.

Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et expécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri sæculi. Amen.

MAGNIFICAT
Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis et divites dimisit inanes. Suscépit Ísrael púerum suum, recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, Àbraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

SANCTUS
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sàbaoth. Pleni sunt cæli et terra Gloria Tua.
Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

ACTUS CONTRITIONIS

Deus meus, ex toto corde pœnitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando, non solum pœnas a Te iuste statutas promeritus sum, sed præsertim quia offendi Te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum.


ROSARIUM
Mystéria gaudiosa
(in feria secunda et sabbato)
Annuntiátio. Visitátio. Natívitas. Præsentátio.
Invéntio in Tempio.

Mystéria luminósa
(in feria quinta)
Baptísma apud Iordánem.
Baptísma apud Iordánem. Autorevelátio apud Cananénse matrimónium. Regni Dei proclamátio coniúcta cum invitaménto
ad conversiónem. Transfigurátio. Eucharístiæ Institútio.
Mystéria dolorósa (in feria tertia et feria sexta)
Agonía in Hortu. Flagellátio. Coronátio Spinis. Baiulátio Crucis. Crucifíxio et Mors.
Mystéria gloriósa (in feria quarta et Dominica)
Resurréctio. Ascénsio. Descénsus Spíritus Sancti. Assúmptio. Coronátio in Cælo.

Salve Regina…

LITANIAE
Kyrie, eleison............................................................... Kyrie, eleison
Christe, eleison............................................................ Christe, eleison
Kyrie, eleison............................................................... Kyrie, eleison
Christe, audi nos.........................................................
Christe, audi nos
Christe, exaudi nos..................................................... Christe, exaudi nos

Pater de cælis, Deus.................................................... miserere nobis
Fili, Redemptor mundi, Deus.................................... miserere nobis
Spiritus Sancte, Deus.................................................. miserere nobis
Sancta Trinitas, unus Deus........................................ miserere nobis

Sancta Maria................................................................ ora pro nobis
Sancta Dei Génitrix...
Sancta Virgo Vírginum...
Mater Christi...
Mater divinae gratiae...
Mater puríssima...
Mater castíssima...
Mater inviolata...
Mater intemerata...
Mater amabilis...
Mater admirabilis...
Mater boni consílii...
Mater Creatoris...
Mater Salvatoris...

Virgo prudentissima...
Virgo veneranda...
Virgo predicanda...
Virgo potens...
Virgo clemens...
Virgo fidelis...
Speculum justitiæ...
Sedes sapientiæ...
Causa nostræ lætitiæ...
Vas spirituale...
Vas honorabile...
Vas insigne devotionis...
Rosa mystica...
Turris davidica...
Turris eburnea...
Domus aurea...
Fœderis arca...
Janua cæli...
Stella matutina...
Salus infirmorum...
Refugium peccatorum...
Consolatrix afflictorum...
Auxilium christianorum...
Regina Angelorum...
Regina Patriarcharum...
Regina Prophetarum...
Regina Apostolorum...
Regina Martyrum...
Regina Confessorum...
Regina Virginum...
Regina sanctorum omnium...
Regina sine labe originali concepta...
Regina in c
ælum assumpta...
Regina sacratissimi Rosarii...
Regina pacis...

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi........................... parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi........................... exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi........................... miserere nobis.

Oratio ad finem Rosarii dicenda

Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.

Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.


Orémus.

Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit, concéde, quǽsumus: ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Virginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


PRECES LEONINAE PRINCIPALES



ORATIO AD SANCTUM MICHAËLEM ARCHANGELUM

Sancte Mìchaël Archàngele, defènde nos in proèlio, contra nequìtiam et insìdias diàboli, esto praesìdium. Ìmperet illi Deus, sùpplices deprecàmur. Tùque, prìnceps milìtiae caelèstis, Sàtanam aliòsque spìritus malìgnos qui ad perditiònem animàrum pervagàntur in mundo, divìna virtùte, in Infèrnum detrùde. Amen.


Cor Jesu sacratìssimum. Miserère nobis.
Cor Jesu sacratissimum.
Miserere nobis.
Cor Jesu sacratissimum. Miserere nobis.


ORATIO AD SANCTUM IOSEPH

Ad te beàte Iòseph, in tribulatiòne nostra confùgimus, atque, imploràto Sponsae tuae sanctissìmae auxìlio, patrocìnium quòque tuum fidènter expòscimus.

Per eam, quaèsumus quae te cum immaculàta Vìrgine Dei Genetrìce coniùnxit, caritàtem, pèrque patèrnum, quo Pùerum Iesum amplèxus es, amòrem, sùpplices deprecàmur, ut ad hereditàtem, quam Iesus Christus acquisìvit Sànguine suo, benìgnus respìcias, ac necessitàtibus nostris tua virtùte et ope succùrras.

Tuère, o Custos providentìssime divìnae Famìliae, Iesu Christi sòbolem elèctam; pròhibe a nobis, amantìssime Pater, omnem erròrum ac corruptelàrum lùem; propìtius nobis, sospitàtor noster fortìssime, in hoc cum potestàte tenebràrum certàmine e caelo adèsto; et sicut olim Pùerum Iesum e summo eripuìsti vitae discrìmine, ita nunc Ecclèsiam sanctam Dei ab hostìlibus insìdiis atque ab omni adversitàte defènde: nosque sìngulos perpètuo tege patrocìnio, ut ad tui exèmplar et ope tua suffùlti, sancte vìvere, pie èmori, sempiternàmque in caelis beatitùdinem àssequi possìmus. Amen.


EXORCISMUS IN SATANAM ET ANGELOS APOSTATICOS
Jussu Leonis Pp. XIII editus
Acta Sanctae Sedis vol. XXIII

Ad + tacite fiat signum crucis.

In nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen.
 

Ad S. Michaëlem Archangelum precatio
Prínceps gloriosíssime cœléstis milítiæ, sancte Michaël Archángele, defénde nos in prœlio advérsus príncipes et postestátes advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequitiæ, in cœléstibus.
Veni in auxílium hóminum: quos Deus ad imáginem similitúdinis suæ fecit, et a tyránnide diáboli emit prétio magno.
Te custódem et patrónum sancta venerátur Ecclésia; tibi trádidit Dóminus ánimas redemptórum in supérna felicitáte locándas.
Deprecáre Deum pacis, ut cónterat sátanam sub pédibus nostris, ne ultra váleat captivos tenére hómines, et Ecclésiæ nocére.
Offer nostras preces in conspéctu Altíssimi, ut cito anticipent nos misericórdiæ Dómini, et apprehéndas dracónem, serpéntem antíquum, qui est diábolus et sátanas, et ligátum mittas in abyssum, ut non sedúcat ámplius gentes.

Exorcísmus
In nómine Iesu Christi Dei et Dómini nostri, intercedénte immaculata Vírgine Dei Genitríce Maria, beáto Michaële Archángelo, beátis Apóstolis Petro et Paulo et ómnibus Sanctis, et sacra ministérii nostri auctoritáte confisi, ad infestatiónes diabólicæ fraudis repelléndas secúri aggrédimur.

Psalmus 67 (stando)
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimici eius, et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
Sícut déficit fumus, defíciant: sícut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.

V - Ecce Crucem Dómini, fúgite, partes advérsæ;
R - Vicit Leo de tribu Juda, radix David.
V - Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
R - Quemádmodum sperávimus in Te.

Exorcizamus te, omnis immúnde spíritus, omnis satánica potéstas, omnis incúrsio infernális adversárii, omnis légio, omnis congregátio et secta diabólica, in nómine et virtúte Dómini nostri Iesu Christi, eradicáre et effugáre a Dei Ecclésia, ab animábus ad imáginem Dei cónditis ac pretióso divini Agni sánguine redémptis .
Non ultra áudeas, sérpens callidíssime, decípere humánum genus, Dei Ecclésiam pérsequi, ac Dei eléctos excútere et cribráre sicut tríticum.
Imperat tibi Deus Altíssimus ,
cui in magna tua supérbia te símilem habéri adhuc præsúmis; qui omnes hómines vult salvos fieri, et ad agnitiónem veritátis
venire.
Imperat tibi Deus Pater
;
Imperat tibi Deus Fílius
;
Imperat tibi Deus Spíritus Sanctus
.
Imperat tibi Christus, ætérnum Dei Verbum caro factum
,
qui pro salúte géneris nostri tua invídia pérditi, humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem;
qui Ecclésiam suam ædificávit supra firmam petram et portas ínferi advérsus eam numquam esse prævalitúras edíxit, cum
ea ipse permansúrus ómnibus diébus usque ad comsummatiónem sæculi.
Imperat tibi sacraméntum Crucis
, omniúmque christiánæ fídei Mysteriórum virtus .
Imperat tibi excélsa Dei Génitrix Virgo Maria
,
quæ superbíssimum caput tuum a primo instánti immaculátæ suæ Conceptiónis in sua humilitáte contrivit.
Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli ceterorúmque Apostolórum
.
Imperat tibi Mártyrum sanguis, ac pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio
.

Ergo, draco maledícte et omnis légio diabólica, adjurámus te per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Deum, qui sic diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum dáret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam; cessa decípere humánas creatúras, eisque ætérnæ perditiónis venénum propináre: désine Ecclésiæ nocére et eius libertáti láqueos inícere.
Vade, sátana, invéntor et magíster omnis falláciæ, hostis humánæ salútis.
Da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis: da locum Ecclésiæ unæ, sanctæ, cathólicæ et Apostólicæ, quam Christus ipse acquisívit sánguine suo.

Humiliáre sub poténti manu Dei; contremisce et éffuge, invocáto a nobis sancto et terríbili Nómine Iesu, quem ínferi trémunt, cui Virtútes cœlórum et Potestátes et Dominatiónes subiéctæ sunt; quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus láudant, dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaoth.

V - Dómine, exáudi oratiónem meam.
R - Et clámor meus ad te véniat.

Orémus
Deus cœli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Confessórum, Deus Vírginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia non est Deus præter Te, nec esse postest nisi Tu, creátor ómnium visibílium et invisibílium, cuius regni non érit finis: humíliter maiestáti glóriæ tuæ supplicámus, ut ab ómni infernálium spirítuum potestáte, láqueo, deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignáris.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Ab insídiis diáboli, líbera nos, Dómine.

V - Ut Ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte servire,
R - Te rogámus, áudi nos.
V - Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris,
R - Te rogámus, áudi nos.


  Home       Reverte  
www.conchiglia.net  
E-mail: movimentodamoresanjuandiego@conchiglia.net   staff@conchiglia.net
Conchiglia - MOVIMENTO D'AMORE SAN JUAN DIEGO - Via Manzoni, 12 - C.P. 99 - 33085  Maniago  PN  Italia
tel. (0039) 333.36.27.194  fax (0039) 0444.80.99.54


Musica di sottofondo: Canto Gregoriano VENI CREATOR SPIRITUS, Hymnus H VIII
Rabanus Maurus IX secolo
Prima versione, SCHOLA GREGORIANA MEDIOLANENSIS, Dir. Giovanni Vianini, Milano, Italia, www.cantogregoriano.it